BISOMUM seu BISOMATON

BISOMUM seu BISOMATON
BISOMUM, seu BISOMATON
sepulchrum quod duo corpora, σώματα, capiebat: Antiquis enim, etsi plura simul eidem tumulo corpora inferendi mos esset, ita tamen ea disponere consueverunt, ut unum alteri non substerneretur, sed sibi invicem ordine succederent, responderentque locô discreta, ut observat Auctor Romae Subterr. l. 1. c. 26. Unde mortuum super mortuum poni, vetitum legimus in Concilio Autisiod. can. 15. Matisconensi II. can. 17. in Statutis Bonifacii Archiepiscopi Mogunt. c. 19. et in Capitulis Caroli M. l. 6. In veter, Inscr. duplex tumulus vide. tur appellari, Lugduni: Et memcriae aeternae Laninae Galatiae N. Graec. femin. sanctissime ----- Q. Iulius Hylas coniugi piissimae, quem tumulum duplicem posuit et sibi vivus posterisque suis et sub ascia deicavit. Occurrit Bisomi vox passim in Inscriptionibus Sepulchr. Sic vet. inscr. Beneventi, PP. AELIUS VENERIANUS. HOC VAS BISOMUM SIBI ET FELICITA TI SUAE POSUIT ET TRIBUNAL EX PERMISSU PONTIF, PERF. etc. Ita Trisomum et quadrisomum, vide Salmas. ad Solin. p. 1207. et car. du Fresne in Glossar. quotum hic vocem σῶμα pro reliquiis corporis ac cineribus usurpari, colligit ex titulo Chyndonactis: Μίθρης εν ὀργάδι τὸ σῶμα καλύπιει Χυνδώνακτος ἱερέων ἀρχηγοῦ: Ossa enim tantum ac cineres in eo sepulchro, in olla vitrea, reperti fuêre, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”